Wednesday, April 26, 2017

Hodie mane, secundum semitam meam ambulabam, sursum in arbores spectans, quando casu in canis stercus pedem nudum meum posui. Celeriter in domum festinavi, et ad balneum derectim ii.  Pulverem, qui  adhibetur ad vestes lavandas, in pedem applicavi, et diligenter purgatus est pes.

Thursday, January 26, 2017

Aestas sine instrumento refrigerandi aeris.

Heri, dies calidus fuit. Instrumento autem refrigerandi aeris non utebamur, quia convectra solaria in tecto nostro non reparari potuerunt. Itaque aestatem residuam pati cogimur sine adiumento refrigeranti eius.
Sed saltem ventilatra nostra habemus.

Wednesday, January 25, 2017

Hodie mane experrectus sum.

Hodie mane, hora prima post mediam noctem experrectus sum. Post sellam familiaricam inieram, ventilatrumque electricum exstinxi, somnum iterum  capere nequibam. Post horam unam, ventilatrum rursus accendi. Nam triginta adhuc gradus celsiani in cubiculo meo erat. Omni mane, hora quinta et dodrante, vasa escaria mudare soleo, absque hodie mane, cum hora octava ea delavarem.

Tuesday, December 27, 2016

Iter nostrum inter frutices densos ad aspectum.

Heri post meridiem, pater egoque ad fratris domum iimus. Illinc in vehiculo fratris in montes iter fecimus, ubi pater pueritiam suam degerat. Ad clivum arduum, ubi pater olim gregem pecudum sursum cogeret, advenimus. Nunc hic collis fruticibus densis accretus est, et semitam propriam nostram formare coacti sumus, inter frutices densos. 

 


 

  

Sunday, October 2, 2016

De itineribus sororis.

Soror die alio mea epistulam electronicam de itineribus eius in patriae nostrae interiore mihi  misit. '' Dies mirus in petra ''uluru'' nuncupata fructi sumus. Hodie ortu solis diem incepimus et viam petram ascendentem tandem  apertam videre gavisi sumus. Itaque mane ascendimus - filio minimo et filiis duabus  minimis natu nimium periculosum erat. Operam requisivit multamm,sed id perficere satiatus sum. Mansit maritus in castra,dum plus quam horas duas ascendi,cumque liberi redissent,'sororis amica' eis remansit,et secundo tempore cum marito filiisque duobus  maioribus natu ascendi - permultum laboriosum erat. In toto quinque horas in monolitho isto contrivi. Satis diei uni egi fessa sum''.  scripsit   





Thursday, September 29, 2016

Autocineti oneratii rotae in caespitem delabuntur.

Tres abhinc hebdomades,cum autocinetum onerarium cisternam nostram novam quae caldam creat vexisset,id super caespitem nostrum transire coactum est. Et recenter pluverat. Itaque rotae eius utraque semitae meae latera infeliciter delabi incipiebant.



 

Saturday, September 17, 2016

E pluvia pomatostomi temporales suffugium petentes.

Hodie mane,pergula in postica nostra sedebam,ubi pomatostomorum temporalium grex venit et saepis eius vertice insederunt,e pluvia suffugium petens,nam continenter eos ipsos comparaverant. Photographiam memorabilem fecisset.