Sunday, April 30, 2017

Psittacus Mysticus.


Nuper per mensem aprilem praeteritum. Quendam psittacum interdum supra domum meam volantem conspiciebam, quem numquam antehac in regione mea videram, quando enim primo, is mihi conspectus est, putabam eum avem domesticam esse effugitam. Hodie mane autem tres ''Avicedam subcristatam'' consectantes vidi. Fortasse uno die, huius avis  nomen verum resciscam.

Wednesday, April 26, 2017

Hodie mane, secundum semitam meam ambulabam, sursum in arbores spectans, quando casu in canis stercus pedem nudum meum posui. Celeriter in domum festinavi, et ad balneum derectim ii.  Pulverem, qui  adhibetur ad vestes lavandas, in pedem applicavi, et diligenter purgatus est pes.