Monday, September 12, 2016

Vicinus et canis avesque oppugnantes.

Post meridiem,vicinum meum orientalem,saepe cum cane eius ludentem specto,ille ad terminum areae posticae eius ultimum pilam iacit et canis eam reparat.

Vanelli milites ''qui aves sunt'' duo autem quoque nidum in area postica eius habent. Et quotienscumque canis circum aream currere incipit,vanelli incipiunt vociferari,et ad canem eos ipsos directe derigunt,eum abigere conantes. His impetibus omnibus,vexatio magna vicinio et praecipue cani sunt.

Itaque vicinus,bubonem ex argilla condurata factum,griseeque coloratum,area in postica eius rerecte iuxtim nidum eorum ad eos deterrendos posuit. Heri post meridiem autem,dum ambulabam,conspicatus eos sum ad terminum adversum areae eius,nidum novum eorum constituisse,qui accidit,in area mea postica,rerecte iuxtim semitam pedestrem meam esse.    



No comments:

Post a Comment