Tuesday, December 27, 2016

Iter nostrum inter frutices densos ad aspectum.

Heri post meridiem, pater egoque ad fratris domum iimus. Illinc in vehiculo fratris in montes iter fecimus, ubi pater pueritiam suam degerat. Ad clivum arduum, ubi pater olim gregem pecudum sursum cogeret, advenimus. Nunc hic collis fruticibus densis accretus est, et semitam propriam nostram formare coacti sumus, inter frutices densos. 

 


 

  

Sunday, October 2, 2016

De itineribus sororis.

Soror die alio mea epistulam electronicam de itineribus eius in patriae nostrae interiore mihi  misit. '' Dies mirus in petra ''uluru'' nuncupata fructi sumus. Hodie ortu solis diem incepimus et viam petram ascendentem tandem  apertam videre gavisi sumus. Itaque mane ascendimus - filio minimo et filiis duabus  minimis natu nimium periculosum erat. Operam requisivit multamm,sed id perficere satiatus sum. Mansit maritus in castra,dum plus quam horas duas ascendi,cumque liberi redissent,'sororis amica' eis remansit,et secundo tempore cum marito filiisque duobus  maioribus natu ascendi - permultum laboriosum erat. In toto quinque horas in monolitho isto contrivi. Satis diei uni egi fessa sum''.  scripsit   





Thursday, September 29, 2016

Autocineti oneratii rotae in caespitem delabuntur.

Tres abhinc hebdomades,cum autocinetum onerarium cisternam nostram novam quae caldam creat vexisset,id super caespitem nostrum transire coactum est. Et recenter pluverat. Itaque rotae eius utraque semitae meae latera infeliciter delabi incipiebant.



 

Saturday, September 17, 2016

E pluvia pomatostomi temporales suffugium petentes.

Hodie mane,pergula in postica nostra sedebam,ubi pomatostomorum temporalium grex venit et saepis eius vertice insederunt,e pluvia suffugium petens,nam continenter eos ipsos comparaverant. Photographiam memorabilem fecisset.

Monday, September 12, 2016

Vicinus et canis avesque oppugnantes.

Post meridiem,vicinum meum orientalem,saepe cum cane eius ludentem specto,ille ad terminum areae posticae eius ultimum pilam iacit et canis eam reparat.

Vanelli milites ''qui aves sunt'' duo autem quoque nidum in area postica eius habent. Et quotienscumque canis circum aream currere incipit,vanelli incipiunt vociferari,et ad canem eos ipsos directe derigunt,eum abigere conantes. His impetibus omnibus,vexatio magna vicinio et praecipue cani sunt.

Itaque vicinus,bubonem ex argilla condurata factum,griseeque coloratum,area in postica eius rerecte iuxtim nidum eorum ad eos deterrendos posuit. Heri post meridiem autem,dum ambulabam,conspicatus eos sum ad terminum adversum areae eius,nidum novum eorum constituisse,qui accidit,in area mea postica,rerecte iuxtim semitam pedestrem meam esse.    



Thursday, September 8, 2016

Pars secunda: Cisterna nostra profundens.

Heri cisterna nostra quae aquam calidam(vel tantummdo calidam)creat,substitit,et aqua ex ea effluere incepit. Tum hesterna nocte,vis electrica in domus nostrae dimidio uno exstincta est,praeterquam lumina in cubiculorum nostrorum tectis,elucere perrexerunt. Et locus quo instrumenta interretialia in parietem conectuntur quoque exstinctus est. Itaque de cubiculo alio funem extensionis electricum ponere statuimus. Aliquamdiu interrete iterum anxiabam perderemus.          

Wednesday, September 7, 2016

Cisterna nostra profundens

Hodie mane,dum mundabam fercula,sonum audivi foris vadens,aquam conspicatus sum e cisterna nostra profundentem quae creat caldam. Itaque nunc sine calda domi sumus,donec eam pater reficit.